viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo
rationem
cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos
magis praestiterunt silentium
et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus
autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta
veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes
estis hodie
qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et
tradens in custodias viros ac mulieres
sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes
maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres
Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti
punirentur
factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media
die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule
Saule quid me persequeris
ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum
Iesus Nazarenus quem tu persequeris
et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non
audierunt eius qui loquebatur mecum
et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me
surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te
oporteat facere
et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum
deductus a comitibus veni Damascum
Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens
ab omnibus habitantibus Iudaeis
veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice
et ego eadem hora respexi in eum
at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut
cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem
ex ore eius
quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae
vidisti et audisti
et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata
tua invocato nomine ipsius
factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti
in templo fieri me in stupore mentis
et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex
Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in
carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam
et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam
te
audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt
vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est
eum vivere
vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua
et pulverem iactantibus in aerem
iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et
torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi
centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis
flagellare
quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit
dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est
accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es
at ille dixit etiam
et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc
consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum
protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant
tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus
esset et quia alligasset eum
postera autem die volens scire diligentius qua ex causa
accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire
et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos